MANU salutare

MANU salutare
MANU salutare
seu Manu venerari, apud Tacitum l. 16. Annal. c. 4. de Nerone cantante, Postremo genu flexus et coetum illum manu veneratus est: ritus fuit Histrionum, Pantomimorum et Cantorum, qui scenam ingressi populum adorabant. Nempe manum ad os referebant, eamque osculabantur, postmodum porrigebant ad illos, quorum honori ac venerationi osculum dederant, sicque protensione manus, quodammodo ipsum osculum porrigere et ad eos iactare videbantur; id quod iacere oscula, item basia iactare, dicebant. Vide supra in his phrasibus, item ubi de Labratis osculis; et Orantium ritibus, uti de more Manu canentibus modum dandi, infra voce Nesochori: it. plausum excitandi ubi de Orariariis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • JACERE osculum et Jactare basia — inter ritus adorantium. Adorantes enim non manum porrigebant eam postea ad os referentes, quod voluit Lips. in Electis: sed manum osculabantur, deinde eam versus illum quem adorabant, solebant protendere, quod iacere osculum dicebatur. Tac. Hist …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ORANTIUM Ritus — corpore Soli Orienti obv ersô, antiquus admodum, a Solis cultoribus originem traxit. Non enim hunc solum adorabant, manum osculando seu dexteram ori admovendo, unde adorandi verbum: qui ritus a Diis ad homines, honore potentiâque antecellentes… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Comment Allez-vous ? — Salutation Pour les articles homonymes, voir Salut. La salutation est l action de saluer. Sommaire 1 Salut ! 2 Salut militaire 3 …   Wikipédia en Français

  • Comment allez-vous ? — Salutation Pour les articles homonymes, voir Salut. La salutation est l action de saluer. Sommaire 1 Salut ! 2 Salut militaire 3 …   Wikipédia en Français

  • Salutation — Pour les articles homonymes, voir Salut. La salutation est l action de saluer. Sommaire 1 Salut ! 2 Salut militaire 3 Sa …   Wikipédia en Français

  • ADORANDI — ritus, is erat apud Veteres qui deseribitut Minucio Felici in Octav. Caecilius simulacrô Serapidis denotatô, ut vulgus superstitiosus solet, manum ori admovens, osculum labris impressit. Hinc Plin. l. 28. c. 2 in adorando, dextram ad osculum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SALUTANDI Patronos ritus — apud Romanos, memorabilis. Nempe Salutatores Romae passim divitum et potentiorum limina obibant et matutinum Ave (haec enim salutatoria vox erat) portabant. Martialis l. 1. Epigr. 56. v. 6. Et matutinum portat ineptus, Ave. Eorum statio… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”